

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 1: Versus 17
Praecedet ante.[ID.]Sicut Elias praeco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria.In spiritu et virtute.[AMBR.]Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiae, et patientiae, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit.Convertat,etc.,[BEDA.]Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quae angelus de Joanne, Malach, praedixit de Elia.